Swabians and Saxons pray and rally around a large cross brought into the battle of Pleichfeld, after which they attack and massacre many of Emperor Henry IV. army.
Interim H. exercitum XX milium pene inter pedites et equites congregavit, et ad civitatem liberandam iam V septimanis obsessam aciem direxit. Quo audito fideles sancti Petri soluta obsidione obviam ei duobus miliariis, non tam multitudine sua quam misericordia Dei et iusticia sancti Petri, non tam armis quam virtute sanctae crucis confisi processerunt. Unde et crucem altissimam in quodam plaustro erectam et rubro vexillo decoratam usque ad locum certaminis secum deduci fecerunt. Welf quoque dux cum sua legione et Magideburgensis legio relictis equis, pedites incedebant. Cum autem iam iam congressuri essent, omnes in terram prostrati celum oratione penetraverunt, quam pro eis ibidem reverentissimus Magideburgensis archiepiscopus cum multis lacrimis et gemitibus effudit. Igitur in nomine Domini congressi, incredibilem hostium stragem fecerunt, ita ut VIIII nimium altae congeries cadaverum ibi viderentur, praeter illos, qui per campos et silvas fugitantes occubuerunt. Heinricus autem in prima impetu congressionis dissimulato habitu primus inter primos terga vertens, omnia vexilla sua nostris derelinquens, usque ad Renum satis accelerato pervenit.
Translation :
-
Edition :
I. S. Robinson: Bertholds und Bernolds Chroniken (FSGA 14), Darmstadt, 280-432.
Remark :
context: For the preceding siege of Würzburg, refer to: "Swabians and Saxons lay siege to Würzburg for five weeks. "